

Liber Josue Ben Nun*
Caput 11: Versus 19
Non fuit.[AUG., quaest. 17.]Quaeritur quomodo hoc verum sit, cum nec postea a tempore judicum nec regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebraei? Sed aut sic intelligendum est quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit, aut certe nulla earum capta, sed earum quae in regionibus supra memoratis fuerunt. Enumeratae sunt enim regiones in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio, et omnes cepit bello.[ADAM., hom. 15.]Et accepit Jesus omnes in bello qui exierant ad bellum, etc., usque ad cum opera eorum non facimus.[AUG., quaest. 18 in Jos.]Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, etc., usque ad partim pugnando caperent.